monumenta.ch > Cassianus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 16, 4
et tamen qui eum supra arenam reperit turbo diabolicus, non solum impegit eius, verum etiam subvertit, habitaculum? Non ergo quietem nostram extrinsecus inquiramus, nec opitulari vitiis impatientiae nostrae alienam putemus posse patientiam. Sicut enim regnum Dei intra nos est , ita inimici hominis domestici eius . Nemo enim mihi magis quam sensus meus, qui est mihi vere intimus domesticus, adversatur. Et idcirco si fuerimus solliciti, ab intestinis hostibus laedi minime poterimus.